라틴어 문장 검색

ut pueris olim dant crustula blandi doctores, elementa velint ut discere prima - sed tamen amoto quaeramus seria ludo:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.20)
quaeri solet, an, etiamsi discenda sint haec, eodem tempore tamen tradi omnia et percipi possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 402:1)
At in illo loco, in quo vir bonus quaeritur, in quo vir bonus discitur, paucissimi sedent, et hi plerisque videntur nihil boni negotii habere quod agant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 4:5)
"quis promptior isto tensa catenati summittere colla Molossi et lustris recubare feras interprete nare discere non visas et in aere quaerere plantas?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 83)
discat non videri doctus, sed esse quærat;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:8)
Gaudet enim quisquis provocatur ad doctrinam suam in medium proferendam, quia nemo vult latere quod didicit, maxime si scientia quam labore quaesivit cum paucis illi familiaris et plurimis sit incognita, ut de astronomia vel dialectica ceterisque similibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 4:1)
Tum vero ego permotus, agendum iam oblique, ut cum homine stulto, existimavi et Cetera, inquam, vir doctissime, remotiora gravioraque si discere et scire debuero, quando mihi usus venerit, tum quaeram ex te atque discam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 5:1)
namque ista quaerendi, iudicandi, comparandi anxietas, dum discimus, adhibenda est, non dum dicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 30:3)
Experimento didici asellum in via, cum lassus fuerit, diverticula quaerere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:7)
itaque aliunde mihi quaerendum est et ut esse deos et quales sint dii discere possim, qualis tu eos esse vis * * .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 64:5)
Ille ubi miser famelicus videt me esse in tanto honore, Et tam facile victum quaerere, ibi homo coepit me obsecrare Ut sibi liceret discere id de me:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 248)
ille demum in id, quod quaerimus, aut ei proximum poterit evadere, qui ante discet recte dicere quam cito.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 61:4)
sed nunc postea quam sum ingressus res eas quas tecum simul didici mandare monumentis philosophiamque veterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur cum multa scribas genus hoc praetermittas, praesertim cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus antecedat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 4:4)
Revera, qui plus gustant et melius vivunt omne momentum ii sunt qui desistunt hinc et illinc captare, iugiter quaerentes quod non habent, atque experiuntur quid significet quamque personam et rem aestimare, discunt familiaritate coniungi cum simplicioribus iisque delectari queunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 284:3)
horum neque Demetrium docere dilucide nec se satis liquido discere ab eo senatus cum cerneret posse, simul et tirocinio et perturbatione iuvenis moveretur, quaeri iussit ab eo, ecquem de his rebus commentarium a patre accepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 558:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION